Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sed illis nec, quid dicerent, nec, quid facerent, quicquam umquam pensi fuisse; reliquas civitates monere, ut ex factis, non ex dictis amicos pensent intellegantque,

quibus credendum et a quibus cavendum sit. libertate modice utantur; temperatam salubrem et et civitatibus esse, et aliis gravem et ipsis qui habeant praecipitem et effrenatam esse.

concordiae in civitatibus principes et ordines inter se, et in commune omnes civitates consulerent. adversus consentientis nec regem quemquam satis validum nec tyrannum fore;

discordiam et seditionem omnia opportuna insidiantibus facere, cum pars, quae domestico certamine inferior sit, externo potius se applicet quam civi cedat.

alienis armis partam, externa fide redditam libertatem sua cura custodirent servarentque, ut populus Romanus dignis datam libertatem ac munus suum bene positum sciret.

has velut parentis voces cum audirent, manare omnibus gaudio lacrimae, adeo ut ipsum quoque confunderent dicentem.