Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nec ignarus huius habitus animorum Quinctius, si sine excidio Lacedaemonis fieri potuisset, fatebatur pacis cum tyranno mentionem admittendam auribus non fuisse;

nunc, cum aliter quam ruina gravissimae civitatis opprimi non posset, satius visum esse, tyrannum debilitatum ac totis prope viribus ad nocendum cuiquam ademptis relinqui,

intermori vehementioribus, quam quae pati posset, remediis civitatem sinere, in ipsa vindicta libertatis perituram. praeteritorum commemorationi subiecit,

183

proficisci sibi in Italiam atque omnem exercitum deportare in animo esse;

Demetriadis Chalcidisque praesidia intra decimum diem audituros deducta, Acrocorinthum ipsis extemplo videntibus vacuam Achaeis traditurum, ut omnes scirent, utrum Romanis an Aetolis mentiri mos esset,

qui male commissam libertatem populo Romano sermonibus distulerint et mutatos pro Macedonibus Romanos dominos.