The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Quinctius plus ex timore hostium quam ex re ipsa spei nactus, per triduum insequens territavit eos nunc proeliis lacessendo, nunc operibus intersaepiendo quaedam, ne exitus ad fugam esset.

his comminationibus compulsus tyrannus rursus oratorem misit; quem Quinctius primo aspernatus excedere castris iussit, dein suppliciter advolutumque genibus tandem audivit.

prima oratio fuit omnia permittentis arbitrio Romanorum;

dein cum ea velut vana et sine effectu nihil proficeret, eo deducta est res, ut iis condicionibus, quae ex scripto paucis ante diebus editae erant, indutiae fierent, pecuniaque et obsides accepti.

dum oppugnatur tyrannus, Argivi, nuntiis aliis prope super alios adferentibus tantum non iam Lacedaemonem esse erecti et ipsi,

simul eo, quod Pythagoras cum parte validissima praesidii excesserat contempta paucitate eorum, qui in arce erant, duce Archippo quodam praesidium expulerunt;

Timocratem Pellenensem, quia clementer praefuerat, vivum fide data emiserunt. huic laetitiae Quinctius supervenit pace data tyranno dimissisque ab Lacedaemone Eumene et Rhodiis et L. Quinctio fratre ad classem.