Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et primae angustiae paulisper sua hostiumque refertae turba tenuerunt; postquam in patentiorem viam urbis paulatim urgentes hostem processere, non ultra vis eorum atque impetus sustineri poterant.

cum terga vertissent Lacedaemonii et fuga effusa superiora peterent loca, Nabis quidem, ut capta urbe trepidans, quanam ipse evaderet, circumspectabat;

Pythagoras cum ad cetera animo officioque ducis fungebatur, vero unus, ne caperetur urbs, causa fuit; succendi enim aedificia proxima muro iussit.

quae cum momento temporis arsissent, ut adiuvantibus ignem, qui alias ad exstinguendum opem ferre solent,

ruere in Romanos tecta, nec tegularum modo fragmenta sed etiam ambusta tigna ad armatos pervenire, et flamma late fundi, fumus terrorem etiam maiorem quam periculum facere.

itaque et qui extra urbem erant Romanorum, tum maxime impetum facientes recessere a muro, et qui iam intraverant, ne incendio ab tergo oriente intercluderentur ab suis, receperunt sese;

et Quinctius, postquam, quid rei esset, vidit, receptui canere iussit. ita iam capta prope urbe revocati in castra redierunt.

176