Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ut, quam accepistis iussistis suffragiis vestris legem, quam usu tot annorum et experiendo comprobastis, hanc ut abrogetis, id est ut unam tollendo legem ceteras infirmetis.

nulla lex satis commoda omnibus est; id modo quaeritur, si maiori parti et in summam prodest. si, quod cuique privatim officiet ius, id destruet ac demolietur, quid attinebit universos rogare leges, quas mox abrogare, in quos latae sunt,

possint? volo tamen audire, quid sit, propter quod consternatae procucurrerint in publicum ac vix foro se et contione abstineant.

ut captivi ab Hannibale redimantur parentes, viri, liberi, fratres earum? procul abest absitque semper talis fortuna rei publicae;

sed tamen, cum fuit, negastis hoc piis precibus earum. at non pietas nec sollicitudo pro suis, sed religio congregavit eas: matrem Idaeam a Pessinunte ex Phrygia venientem accepturae sunt. quid honestum dictu saltem seditioni praetenditur muliebri?

“ut auro et purpura fulgamus” inquit, “ut carpentis festis profestisque diebus, velut triumphantes de lege victa et abrogata et captis et ereptis suffragiis vestris, per urbem vectemur; ne ullus modus sumptibus, ne luxuriae sit.”

saepe me querentem de saepe de virorum nec de privatorum modo sed etiam magistratuum sumptibus audistis, diversisque duobus vitiis,

avaritia et luxuria, civitatem laborare, quae pestes omnia magna imperia everterunt.