Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

an blandiores in publico quam in privato et alienis quam vestris estis? quamquam ne domi quidem vos, si sui iuris finibus matronas contineret pudor, quae leges hic rogarentur abrogarenturve, curare decuit.”

maiores nostri nullam, ne privatam quidem rem agere feminas sine tutore auctore voluerunt, in manu esse parentium, fratrum, virorum; nos, si diis placet, iam etiam rem publicam capessere eas patimur et foro quoque et contionibus et comitiis immisceri.

quid enim nunc aliud per vias et compita faciunt, quam rogationem tribunorum plebi suadent, quam legem abrogandam censent?

date frenos impotenti naturae et indomito animali et sperate ipsas modum licentiae facturas;

nisi vos feceritis, minimum hoc eorum est, quae iniquo animo feminae sibi aut moribus aut legibus iniuncta patiuntur. omnium rerum libertatem, immo licentiam, si vere dicere volumus, desiderant.

quid enim, si hoc expugnaverint, non temptabunt? recensete omnia muliebria iura, quibus licentiam earum adligaverint maiores vestri per quaeque eas subiecerint viris; quibus omnibus constrictas vix tamen continere potestis.

quid? si carpere singula et extorquere et exaequari

141
ad extremum viris patiemini, tolerabiles vobis eas fore creditis? extemplo, simul pares esse coeperint,

superiores erunt. at hercule ne quid novum in eas rogetur recusant, non ius sed iniuriam deprecantur,