Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eodem fere tempore L. Quinctius maritimae orae oppida partim voluntate, partim metu aut vi recepit.

certior deinde factus Gytheum oppidum omnium maritimarum rerum Lacedaemoniis receptaculum esse nec procul a mari castra Romana abesse, omnibus id copiis adgredi constituit.

erat eo tempore valida urbs, et multitudine civium incolarumque et omni bellico apparatu instructa.

in tempore Quinctio rem haud facilem adgredienti rex Eumenes et classis Rhodiorum supervenerunt.

ingens navalium sociorum e tribus contracta classibus intra paucos dies quae ad oppugnationem urbis terra marique munitae faciunda opera erant, effecit.

iam testudinibus admotis murus subruebatur, iam arietibus quatiebatur. itaque una crebris ictibus eversa est turris quodque circa muri erat casu eius prostratum;

et Romani simul a portu, unde aditus planior erat, ut distenderent ab apertiore loco hostis, simul per patefactum ruina iter inrumpere conabantur.

nec multum afuit, quin, qua intenderant, penetrarent; sed tardavit impetum eorum spes obiecta dedendae urbis, mox deinde eadem turbata.

Dexagoridas et Gorgopas pari imperio praeerant urbi. Dexagoridas miserat ad legatum Romanum traditurum se urbem;

et cum ad eam rem tempus et ratio convenisset, a Gorgopa proditor interficitur, intentiusque ab uno urbs defendebatur. et difficilior

166
facta oppugnatio erat, ni T. Quinctius quattuor milibus delectorum militum supervenisset.

is supercilio haud procul distantis tumuli ab urbe aciem ostendisset, et ex altera parte L. Quinctius ab operibus suis terra marique instaret, vero desperatio Gorgopan quoque coegit id consilii,

quod in altero morte vindicaverat,

capere, et pactus, ut abducere inde milites, quos praesidii causa habebat,

liceret, tradidit Quinctio urbem. priusquam Gytheum traderetur, Pythagoras, praefectus Argis relictus, tradita custodia urbis Timocrati Pellenensi cum mercennariis militibus et duobus milibus Argivorum Lacedaemonem ad Nabim venit.