GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:34.29.1-34.29.14 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:34.29.1-34.29.14

eodem fere tempore L. Quinctius maritimae orae oppida partim voluntate, partim metu aut vi recepit.

certior deinde factus Gytheum oppidum omnium maritimarum rerum Lacedaemoniis receptaculum esse nec procul a mari castra Romana abesse, omnibus id copiis adgredi constituit.

erat eo tempore valida urbs, et multitudine civium incolarumque et omni bellico apparatu instructa.

in tempore Quinctio rem haud facilem adgredienti rex Eumenes et classis Rhodiorum supervenerunt.

ingens multitudemultitudo navalium sociorum e tribus contracta classibus intra paucos dies omiiia,omnia, quae ad oppugnationem urbis terra marique munitae faciunda opera erant, effecit.

iam testudinibus admotis murus subruebatur, iam arietibus quatiebatur. itaque una crebris ictibus eversa est turris quodque circa muri erat casu eius prostratum;

et Romani simul a portu, unde aditus planior erat, ut distenderent ab apertiore loco hostis, simul per patefactum ruina iter inrumpere conabantur.

nec multum afuit, quin, qua intenderant, penetrarent; sed tardavit impetum eorum spes obiecta dedendae urbis, mox deinde eadem turbata.

Dexagoridas et Gorgopas pari imperio praeerant urbi. Dexagoridas miserat ad legatum Romanum traditurum se urbem;

et cum ad eam rem tempus et ratio convenisset, a Gorgopa proditor interficitur, intentiusque ab uno urbs defendebatur. et difficilior facta oppugnatio erat, ni T. Quinctius cumrcum quattuor milibus delectorum militum supervenisset.

is curucum supercilio haud procul distantis tumuli ab urbe instructanrinstructam aciem ostendisset, et ex altera parte L. Quinctius ab operibus suis terra marique instaret, turtum vero desperatio Gorgopan quoque coegit id consilii,

quod in altero morte vindicaverat,

capere, et pactus, ut abducere inde milites, quos praesidii causa habebat,

liceret, tradidit Quinctio urbem. priusquam Gytheum traderetur, Pythagoras, praefectus Argis relictus, tradita custodia urbis Timocrati Pellenensi cum milemille mercennariis militibus et duobus milibus Argivorum Lacedaemonem ad Nabim venit.