The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

eodem anno Antiochus rex, cum hibernasset Ephesi, omnes Asiae civitates in antiquam

128
formulam redigere est conatus.

et ceteras quidem, aut quia locis planis positae erant aut quia parum moenibus armisque ac iuventuti fidebant, haud difficulter videbat iugum accepturas;

Zmyrna et libertatem usurpabant, periculumque erat, ne si concessum iis foret quod intenderent, Zmyrnam in Aeolide Lampsacum in Hellesponto aliae urbes sequerentur.

et ipse ab Epheso ad Zmyrnam obsidendam misit et, quae Abydi copiae erant, praesidio tantum modico relicto duci ad oppugnandam iussit.

nec vi tantum terrebat, sed per legatos leniter adloquendo castigandoque temeritatem ac pertinaciam spem conabatur facere, brevi quod peterent habituros,

sed cum satis et ipsis et omnibus aliis appareret, ab rege impetratam eos libertatem,

non per occasionem raptam habere. adversus quae respondebatur, nihil neque mirari neque suscensere Antiochum debere, si spem libertatis differri non satis aequo animo paterentur.

ipse veris navibus ab Epheso profectus Hellespontum petit, terrestris copias traici ab Abydo Chersonesum iussit.

cum ad Madytum, Chersonesi urbem, terrestri navalem exercitum iunxisset, quia clauserant portas, circumdedit moenia armatis; et iam opera admoventi deditio facta est. idem metus Sestum incolentis aliasque Chersonesi urbes in deditionem dedit.

Lysimachiam inde omnibus simul navalibus terrestribusque copiis venit. quam cum desertam ac stratam prope omnem ruinis invenisset —

ceperant autem direptamque incenderant Thraces paucis ante annis — , cupido eum restituendi nobilem urbem et loco sitam opportuno cepit.

itaque omnia simul est aggressus et tecta murosque restituere et partim redimere servientis Lysimachenses, partim fuga sparsos per Hellespontum Chersonesumque conquirere et contrahere,

partim novos colonos spe commodorum proposita adscribere et omni modo frequentare;

simul, ut Thracum summoveretur metus,

129
ipse parte dimidia terrestrium copiarum ad depopulanda proxima Thraciae est profectus, partem navalisque omnis socios reliquit in operibus reficiendae urbis.