The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

cum haec in Graecia Macedoniaque et Asia gererentur, Etruriam infestam prope coniuratio servorum fecit.

ad quaerendam opprimendamque M’. Acilius Glabrio praetor, cui inter civis peregrinosque iurisdictio obtigerat, cum una ex duabus legione urbana est missus, alios * * alios iam congregatos pugnando vicit;

ex his multi occisi, multi capti; alios verberatos crucibus adfixit, qui principes fuerant, alios dominis restituit.

consules in provincias profecti sunt. Marcellum Boiorum ingressum finis fatigato per diem totum milite via facienda castra in tumulo quodam ponentem Corolamus quidam, regulus Boiorum, cum magna

126
manu adortus ad tria milia hominum occidit;

et illustres viri aliquot in illo tumultuario proelio ceciderunt inter quos praefecti socium T. Sempronius Gracchus et M. Iunius Silanus et tribuni militum de legione secunda M. Ogulnius et P. Claudius.

castra ab Romanis inpigre permunita retentaque, cum hostes prospera pugna elati nequiquam oppugnassent.

stativis deinde iisdem per dies aliquot sese tenuit, dum et saucios curaret et a tanto terrore animos reficeret.

Boi, ut est gens minime ad morae taedium ferendum patiens, in castella sua vicosque passim dilapsi sunt.

Marcellus Pado confestim traiecto in Comensem, ubi Insubres Comensibus ad arma excitis castra habebant, legiones ducit. Galli, feroces Boiorum ante dies paucos pugna, in ipso itinere proelium committunt; et primo adeo acriter invaserunt,

ut antesignanos inpulerint. quod ubi Marcellus animadvertit, veritus, ne moti semel pellerentur, cohortem Marsorum cum opposuisset, equitum Latinorum omnis turmas in hostem emisit.

quorum cum primus secundusque impetus rettudisset inferentem se ferociter hostem, confirmata et reliqua acies Romana restitit primo, deinde signa acriter intulit.

nec ultra sustinuere certamen Galli, quin terga verterent atque effuse fugerent.

in eo proelio supra quadraginta milia hominum caesa Valerius Antias scribit, octoginta septem signa militaria capta et carpenta septingenta triginta duo et aureos torques multos, ex quibus unum magni ponderis Claudius in Capitolio Iovi donum in aede positum scribit.

castra eo die Gallorum expugnata direptaque, et Comum oppidum post dies paucos captum. castella inde duodetriginta ad consulem defecerunt.

id quoque inter scriptores ambigitur, utrum in Boios prius an Insubres consul exercitum duxerit adversamque pugna oblitteraverit, an victoria ad Comum parta deformata clade in Bois accepta sit.