Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Aristaenus inde, Achaeorum praetor, eo cum maiore auctoritate auditus, quod non alia, quam quae Achaeis suaserat, Boeotis suadebat.

pauca ab ipso Quinctio adiecta, fidem magis Romanam quam arma aut opes extollente verbis.

rogatio inde a Plataeensi Dicaearcho lata recitataque de societate cum Romanis iungenda nullo contra dicere audente omnium Boeotiae civitatum suffragiis accipitur iubeturque.

concilio dimisso Quinctius, Thebis moratus,

quantum Attali repens casus coegit, postquam non vitae praesens periculum vis morbi attulisse sed membrorum debilitatem visa est, relicto eo ad curationem necessariam corporis,

Elatiam, unde profectus erat, redit Boeotis quoque, sicut prius Achaeis, ad societatem adscitis et, quoniam tuta ea pacataque ab tergo relinquebantur, omnibus iam cogitationibus in Philippum et quod relicum belli erat conversis.

95

Philippus quoque primo vere, postquam legati ab Roma nihil pacati rettulerant,

dilectum per omnia oppida regni habere instituit in magna inopia iuniorum. enim per multas iam aetates continua bella Macedonas;

ipso quoque regnante et navalibus bellis adversus Rhodios Attalumque et terrestribus adversus Romanos ceciderat magnus numerus.

ita et tirones ab sedecim annis milites scribebat, et emeritis stipendiis, quibus modo quicquam reliqui roboris erat, ad revocabantur.

ita suppleto exercitu secundum vernum aequinoctium omnis copias Dium contraxit ibique stativis positis exercendo cotidie hostem opperiebatur.