Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nam praeterquam quod facilius cum singulis, quam si in unum ambo simul contulissent vires, bellatum est, Hispania quoque sub idem tempus magno tumultu ad bellum consurrexit.

Antiochus cum priore aestate omnibus, quae in Coele Syria sunt, civitatibus ex Ptolomaei dicione in suam potestatem redactis in hiberna Antiocheam concessisset, nihilo quietiora ea ipsis aestivis habuit.

omnibus enim regni viribus conixus cum ingentis copias terrestris maritimasque comparasset, principio veris praemissis terra cum exercitu filiis duobus, Ardye ac Mithridate,

iussisque Sardibus se opperiri ipse cum classe centum tectarum navium, ad hoc levioribus navigiis cercurisque ac lembis ducentis proficiscitur,

simul per omnem oram Ciliciae Lyciaeque et Cariae temptaturus urbes, quae in dicione Ptolomaei essent, simul Philippum — necdum enim debellatum erat exercitu navibusque adiuturus.

multa egregie Rhodii pro fide erga populum Romanum proque universo nomine Graecorum terra marique ausi sunt,

nihil magnificentius, quam quod ea tempestate, non territi tanta mole inminentis belli, legatos ad regem miserunt, ne Chelidonias — promunturium Ciliciae est inclutum foedere antiquo Atheniensium cum regibus Persarum — superaret: si eo fine non contineret classem copiasque suas,

se obviam ituros, non ab odio ullo, sed ne coniungi eum Philippo paterentur et impedimento esse Romanis liberantibus Graeciam.

Coracesium eo tempore Antiochus

112
operibus oppugnabat, Zephyrio et Solis et Aphrodisiade et Coryco et superato Anemurio — promunturium id quoque Ciliciae est — Selinunte recepto.