Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

praetermissa eius rei occasio est, dum in castellis vicisque recipiendis Peraeae tempus teritur.

interim animi eorum, qui Stratoniceam praesidio obtinebant, confirmati sunt. mox et Dinocrates cum iis, quae proelio superfuerant, copiis intravit muros.

nequiquam inde obsessa oppugnataque urbs est, nec recipi nisi aliquanto post per Antiochum potuit. haec in Thessalia, haec in Achaia, haec in Asia per eosdem dies ferme gesta.

Philippus cum audisset Dardanos transgressos finis ab contemptu concussi regni superiora Macedoniae evastare,

quamquam toto prope orbe terrarum, undique se suosque exigente fortuna, urgebatur,

tamen morte tristius ratus Macedoniae etiam possessione pelli, dilectu raptim per urbes Macedonum habito cum sex milibus peditum et quingentis equitibus circa Stobos Paeoniae improviso hostes oppressit magna hominum in proelio, maior cupidine;

111
praedandi palata per agros caesa est. quibus fuga in expedito fuit, ne temptato quidem casu pugnae in finis suos redierunt.

ea una expeditione, non pro reliquo statu fortunae facta, refectis suorum animis Thessalonicam sese recepit.

non tam in tempore Punicum bellum terminatum erat, ne simul et cum Philippo foret bellandum, quam opportune iam Antiocho ex Syria movente bellum est superatus;