Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quamquam toto prope orbe terrarum, undique se suosque exigente fortuna, urgebatur,

tamen morte tristius ratus Macedoniae etiam possessione pelli, dilectu raptim per urbes Macedonum habito cum sex milibus peditum et quingentis equitibus circa Stobos Paeoniae improviso hostes oppressit magna hominum in proelio, maior cupidine;

111
praedandi palata per agros caesa est. quibus fuga in expedito fuit, ne temptato quidem casu pugnae in finis suos redierunt.

ea una expeditione, non pro reliquo statu fortunae facta, refectis suorum animis Thessalonicam sese recepit.

non tam in tempore Punicum bellum terminatum erat, ne simul et cum Philippo foret bellandum, quam opportune iam Antiocho ex Syria movente bellum est superatus;

nam praeterquam quod facilius cum singulis, quam si in unum ambo simul contulissent vires, bellatum est, Hispania quoque sub idem tempus magno tumultu ad bellum consurrexit.

Antiochus cum priore aestate omnibus, quae in Coele Syria sunt, civitatibus ex Ptolomaei dicione in suam potestatem redactis in hiberna Antiocheam concessisset, nihilo quietiora ea ipsis aestivis habuit.

omnibus enim regni viribus conixus cum ingentis copias terrestris maritimasque comparasset, principio veris praemissis terra cum exercitu filiis duobus, Ardye ac Mithridate,

iussisque Sardibus se opperiri ipse cum classe centum tectarum navium, ad hoc levioribus navigiis cercurisque ac lembis ducentis proficiscitur,