Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

deinde tota prope cursu transgressa acies est.

diu anceps pugna stetit. numero Achaei mille ipsi, quadringentos loco pepulere; inclinato deinde laevo cornu in dextrum omnes conisi.

Macedones, usque dum ordines et veluti stipata phalanx constabat, moveri nequiverunt;

postquam laevo latere nudato circumagere hastas in venientem ex transverso hostem conati sunt, turbati extemplo primo inter se fecerunt, terga deinde vertunt, postremo abiectis armis in praecipitem fugam effunduntur.

Bargylias petentes fugerunt; eodem Dinocrates perfugit. Rhodii quantum diei superfuit secuti receperunt sese in castra. satis constat, si confestim victores Stratoniceam petissent, recipi urbem sine certamine potuisse.

praetermissa eius rei occasio est, dum in castellis vicisque recipiendis Peraeae tempus teritur.

interim animi eorum, qui Stratoniceam praesidio obtinebant, confirmati sunt. mox et Dinocrates cum iis, quae proelio superfuerant, copiis intravit muros.

nequiquam inde obsessa oppugnataque urbs est, nec recipi nisi aliquanto post per Antiochum potuit. haec in Thessalia, haec in Achaia, haec in Asia per eosdem dies ferme gesta.

Philippus cum audisset Dardanos transgressos finis ab contemptu concussi regni superiora Macedoniae evastare,