Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

regiae copiae peditum equitumque vagae Pellenensem et Phliasium et Cleonaeum agrum depopulabantur;

postremo exprobrantes metum hosti in finis Sicyoniorum transcendebant; navibus etiam circumvecti omnem oram Achaiae vastabant.

cum id effusius hostes et, ut fit ab nimia fiducia, neglegentius etiam facerent, Nicostratus spem nactus necopinantes eos adgrediendi circa finitimas civitates nuntium occultum mittit,

quo die et quod ex quaque civitate armati ad Apelaurum — Stymphaliae terrae is locus est — convenirent.

omnibus ad diem edictam paratis profectus inde extemplo per Phliasiorum fines Cleonas insciis omnibus, quid pararet, pervenit.

erant autem cum eo quinque milia peditum, ex quibus * armaturae levis, et trecenti equites. cum iis copiis, dimissis qui specularentur, quam in partem hostes effunderent sese, opperiebatur.

Androsthenes omnium ignarus Corintho profectus ad Nemeam — est Corinthium et Sicyonium interfluens agrum castra locat.

ibi partem dimidiam exercitus, divisam trifariam, et omnes equites discurrere ad depopulandos

106
simul Pellenensem Sicyoniumque agros et Phliasium iubet.

haec tria diversa agmina discessere. quod ubi Cleonas ad Nicostratum perlatum est, extemplo validam mercennariorum manum praemissam ad occupandum saltum,

per quem transitus in Corinthium est agrum, ante signa equitibus, ut praegrederentur, locatis ipse confestim agmine duplici sequitur.

parte una mercennarii milites ibant cum levi armatura, altera clipeati; id in illarum gentium exercitibus robur erat.