Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

“vos” inquit “ipsi” Quinctius “societatis istius leges rupistis, quo tempore relictis nobis cum Philippo pacem fecistis.

quae si maneret, captarum tamen urbium illa lex foret; Thessaliae civitates sua voluntate in dicionem nostram venerunt.”

haec cum omnium sociorum adsensu dicta Aetolis non in praesentia modo gravia auditu, sed mox etiam belli causa magnarumque ex eo cladium iis fuerunt.

cum Philippo ita convenit, ut Demetrium filium et quosdam ex amicorum numero obsides et ducenta talenta daret, de ceteris mitteret legatos; ad rem quattuor mensum indutiae essent.

si pax non impetrata ab senatu foret, obsides pecuniamque reddi Philippo receptum est, causa Romano imperatori non alia maior fuisse dicitur maturandae pacis, quam quod Antiochum bellum transitumque in Europam moliri constabat.

eodem tempore atque, ut quidam tradidere, eodem die ad Corinthum Achaei ducem regium

105
Androsthenem iusto proelio fuderunt.

urbem pro arce habiturus Philippus adversus Graeciae civitates et principes inde evocatos per speciem conloquendi, quantum equitum dare Corinthii ad bellum possent,

retinuerat pro obsidibus, et praeter quingentos Macedonas mixtosque ex omni genere auxiliorum octingentos,

quot iam ante ibi fuerant, mille eo miserat et mille ac ducentos Illyrios Thracasque et Cretenses, qui in utraque parte militabant, octingentos.

his additi Boeoti Thessalique et Acarnanes scutati omnes, et septingenti ex ipsorum Corinthiorum iuventute, impleta ut essent sex milia armatorum, fiduciam Androstheni fecerunt acie decernendi.

Nicostratus, praetor Achaeorum, Sicyone erat cum duobus milibus peditum, centum equitibus, sed imparem se et numero et genere militum cernens moenibus non excedebat.