Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

indutiae quindecim dierum datae hosti erant et cum ipso rege constitutum conloquium; cuius priusquam tempus veniret, in consilium advocavit socios;

rettulit, quas leges pacis placeret dici. Amynander, Athamanum rex, paucis sententiam absolvit: ita componendam

103
pacem esse, ut Graecia etiam absentibus satis potens tuendae simul pacis libertatisque esset.

Aetolorum asperior oratio fuit, qui pauca praefati recte atque ordine imperatorem Romanum facere,

quod, quos belli socios habuisset, cum iis communicaret pacis consilia; falli autem eum tota re, si aut Romanis pacem aut Graeciae libertatem satis firmam se credat relicturum nisi Philippo aut occiso aut regno pulso; quae utraque proclivia esse, si fortuna uti

ad haec Quinctius negare Aetolos aut moris Romanorum memorem aut sibi ipsis convenientem sententiam dixisse.

et illos prioribus omnibus conciliis conloquiisque de pacis semper,

non ut ad internecionem bellaretur, disseruisse et Romanos praeter vetustissimum morem victis parcendi praecipuum clementiae documentum dedisse pace Hannibali et Carthaginiensibus data.

omittere se cum Philippo ipso quotiens ventum in conloquium? nec umquam, ut cederet regno, actum esse.

an, quia victus proelio foret, inexpiabile bellum factum? cum armato hoste infestis animis concurri debere; adversus victos mitissimum quemque animum maximum habere.

libertati Graeciae videri graves Macedonum reges; si regnum gensque tollatur, Thracas, Illyrios, Gallos deinde, gentes feras et indomitas,

in Macedoniam se et in Graeciam effusuras. ne proxima quaeque amoliendo maioribus gravioribusque aditum ad se facerent.

interfanti deinde Phaeneae, praetori Aetolorum, testificantique, si elapsus eo tempore Philippus foret, mox gravius eum rebellaturum, “desistite tumultuari” inquit, “ubi consultandum est.

non iis inligabitur rex, ut movere bellum possit.”