Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

hoc dimisso concilio postero die rex ad fauces,

quae ferunt in Tempe — is datus erat locus conloquio — , venit; tertio die datur ei Romanorum ac sociorum frequens concilium.

ibi Philippus perquam prudenter iis, sine quibus pax impetrari non poterat,

104
sua potius voluntate omissis quam altercando extorquerentur,

quae priore conloquio aut imperata a Romanis aut postulata ab sociis essent, omnia se concedere, de ceteris senatui permissurum dixit.

quamquam vel inimicissimis omnibus praeclusisse vocem videbatur Phaeneas tamen Aetolus cunctis tacentibus “quid?

nobis” inquit, “Philippe, reddisne tandem et Larisam Cremasten et Echinum et Thebas Phthias?”

cum Philippus nihil morari diceret, quo minus reciperent, disceptatio inter imperatorem Romanum et Aetolos orta est de Thebis;

nam eas populi Romani iure belli factas esse Quinctius dicebat, quod integris rebus, exercitu ab se admoto, vocati in cum potestas libera desciscendi ab rege esset, regiam societatem Romanae praeposuissent;

Phaeneas et pro societate belli, quae ante bellum habuissent, restitui Aetolis aecum censebat et ita in foedere primo cautum esse,

ut belli praeda rerum, quae ferri agique possent, Romanos, ager urbesque captae Aetolos sequerentur.

“vos” inquit “ipsi” Quinctius “societatis istius leges rupistis, quo tempore relictis nobis cum Philippo pacem fecistis.

quae si maneret, captarum tamen urbium illa lex foret; Thessaliae civitates sua voluntate in dicionem nostram venerunt.”

haec cum omnium sociorum adsensu dicta Aetolis non in praesentia modo gravia auditu, sed mox etiam belli causa magnarumque ex eo cladium iis fuerunt.