The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Philippus conlectis ex fuga, qui variis casibus pugnae dissipati vestigia eius secuti fuerant, missisque Larisam ad commentarios regios comburendos, ne in hostium venirent potestatem, in Macedoniam concessit.

Quinctius captivis praedaque partim venumdatis, partim militi concessis Larisam est profectus, hauddum satis gnarus, quam regionem petisset rex quidve pararet.

caduceator eo regius venit, specie ut indutiae essent, donec tollerentur ad sepulturam, qui in acie cecidissent, re vera ad petendam veniam legatis mittendis.

utrumque ab Romano impetratum. adiecta etiam illa vox, bono animo esse regem ut iuberet, quae maxime Aetolos offendit iam tumentis querentisque mutatum victoria imperatorem:

ante pugnam omnia magna parvaque communicare cum sociis solitum; nunc omnium expertes consiliorum esse, suo ipsum arbitrio cuncta agere,

cum Philippo iam gratiae privatae locum quaerere, ut dura atque aspera belli Aetoli exhauserint,

pacis gratiam et fructum Romanus in se vertat. et haud dubie decesserat iis aliquantum honoris; sed cur neglegerentur, ignorabant. donis regis inminere credebant invicti ab ea cupiditate animi virum;

sed et suscensebat non inmerito Aetolis ob insatiabilem aviditatem praedae et arrogantiam eorum, victoriae gloriam in se rapientium,

quae vanitate sua omnium aures offendebat, et Philippo sublato, fractis opibus Macedonici regni Aetolos habendos Graeciae dominos cernebat.

ob eas causas multa sedulo, ut viliores levioresque apud omnis essent et viderentur, faciebat.