Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Philippus cum paucis peditum equitumque primo tumulum altiorem inter ceteros cepit, ut specularetur, quae in laeva parte suorum fortuna esset;

deinde, postquam fugam effusam animadvertit et omnia circa iuga signis atque armis fulgere, tum et ipse acie excessit.

Quinctius cum institisset cedentibus, repente quia erigentes hastas Macedonas conspexerat,

quidnam pararent incertus, paulisper novitate rei constituit signa; deinde, ut accepit hunc morem esse Macedonum tradentium sese, parcere victis in animo habebat.

ceterum ab ignaris militibus, omissam ab hoste pugnam et quid imperator vellet, impetus in eos est factus, et primis caesis ceteri in fugam dissipati sunt.

rex effuso cursu Tempe petit. ibi ad Gonnos diem unum substitit ad excipiendos, si qui proelio superessent. Romani victores in castra hostium spe praedae irrumpunt; ea magna iam ex part direpta ab Aetolis inveniunt.

caesa eo die octo milia hostium,

quinque capta. ex victoribus septingenti ferme ceciderunt. si Valerio qui credat omnium rerum inmodice numerum augenti, quadraginta milia hostium eo die sunt caesa; capta — ibi modestius mendacium est —

quinque milia septingenti, signa militaria ducenta undequinquaginta. Claudius quoque duo et triginta milia hostium caesa scribit, capta quattuor milia et trecentos.

nos non minimo potissimum numero

102
credidimus, sed Polybium secuti sumus, non incertum auctorem cum Romanarum rerum tum praecipue in Graecia gestarum.