Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Aetolis Pharsalum Larisamque reddere, Thebas non reddere; Achaeis non Argis modo sed etiam Corintho cessurum.

nulli omnium placere partium, quibus cessurus aut non cessurus esset, destinatio: plus enim amitti in iis quam acquiri, nec umquam, nisi tota deduxisset Graecia praesidia, causas certaminum defore.

cum haec toto ex concilio certatim omnes vociferarentur, ad Philippum quoque procul stantem vox est perlata.

itaque a Quinctio petit, ut rem totam in posterum diem differret: profecto aut persuasurum se aut persuaderi sibi passurum.

litus ad Thronium colloquio destinatur. eo mature conventum est. ibi Philippus primum et Quinctium et omnis qui aderant rogare, ne spem pacis turbare vellent,

postremo petere tempus, quo legatos mittere Romam ad senatum posset: aut iis condicionibus se pacem impetraturum aut quascumque senatus dedisset leges pacis accepturum.