Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

id ceteris haudquaquam placebat: nec enim aliud quam moram et ad colligendas vires quaeri;

Quinctius verum id futurum fuisse dicere, si aestas et tempus rerum gerendarum esset; nunc hieme instante nihil amitti dato spatio ad legatos mittendos;

nam neque sine auctoritate senatus ratum quicquam eorum fore, quae cum rege ipsi pepigissent, et explorari, dum bello necessariam quietem ipsa hiems daret, senatus auctoritatem posse. in hanc sententiam et ceteri sociorum principes concesserunt;

indutiisque datis in duos menses, et ipsos mittere singulos legatos ad senatum

89
edocendum, ne fraude regis caperetur, placuit.

additum indutiarum pacto, ut regia praesidia Phocide ac Locride extemplo deducerentur.

et ipse Quinctius cum sociorum legatis Amynandrum, Athamanum regem, ut speciem legationi adiceret, et Q. Fabium — uxoris Quincti sororis filius erat — et Q. Fulvium et Ap. Claudium misit.