Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Rhodii Peraeam — regio est continentis adversus insulam, vetustae eorum dicionis — repetebant postulabantque praesidia deduci ab Iaso et a Bargyliis et Euromensium urbe et in Hellesponto Sesto atque Abydo,

et Perinthum Byzantiis in antiqui formulam iuris restitui,

et liberari omnia Asiae emporia portusque. Achaei Corinthum et Argos repetebant. praetor Aetolorum Phaeneas cum eadem fere, quae Romani, ut Graecia decederetur, postulasset, redderenturque Aetolis urbes,

quae quondam iuris ac dicionis eorum fuissent, excepit orationem eius princeps Aetolorum Alexander, vir ut inter Aetolos facundus.

iam dudum se reticere ait, non quo quicquam agi putet eo colloquio, sed ne quem sociorum dicentem interpellet. nec de pace cum fide Philippum agere nec bella vera virtute umquam gessisse.

in colloquiis insidiari et captare; in bello non congredi aequo campo neque signis collatis dimicare, sed refugientem incendere ac diripere urbes et vincentium praemia victum corrumpere.

at non

86
rem ita gessisse, sed acie bellare solitos, urbibus parcere, quantum possent, quo imperium.

nam de quorum possessione dimicetur tollentem nihil sibi praeter relinquere, quod consilium esse?

pluris priore anno sociorum urbes in Thessalia evastasse Philippum quam omnes, qui umquam hostes Thessaliae fuerint.

ipsis quoque Aetolis eum plura socium quam hostem ademisse: Lysimachiam pulso praetore et praesidio Aetolorum occupasse eum;

Cium, item suae dicionis funditus evertisse ac delesse; eadem fraude habere eum Thebas Phthias, Echinum, Larisam, Pharsalum.

motus oratione Alexandri Philippus navem,