Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ut exaudiretur, propius terram applicuit. orsum eum dicere, in Aetolos maxime, violenter Phaeneas interfatus non in verbis rem verti ait: aut bello vincendum aut melioribus parendum esse.

“apparet id quidem” inquit Philippus “etiam caeco,” iocatus in oculorum Phaeneae; et erat dicacior natura, quam regem decet, et ne inter seria quidem risu satis temperans.

indignari inde coepit, Aetolos tamquam Romanos decedi Graecia iubere, qui, quibus finibus Graecia sit, dicere non possent; ipsius enim Aetoliae Agraeos Apodotosque et Amphilochos, quae permagna eorum pars sit, Graeciam non esse.

“an, quod a sociis eorum non abstinuerim, iustam querellam habent, cum ipsi pro lege hunc antiquitus morem servent, ut adversus socios ipsi suos publica tantum auctoritate dempta iuventutem suam militare sinant, et contrariae persaepe acies in utraque parte Aetolica auxilia habeant?

neque ego Cium expugnavi, sed Prusiam socium et amicum oppugnantem adiuvi; et Lysimachiam ab Thracibus vindicavi, sed, quia me necessitas ad hoc bellum a custodia eius avertit, Thraces habent.

et Aetolis haec; Attalo autem Rhodiisque nihil iure debeo; non enim a me, sed ab illis principium belli ortum est;

Romanorum autem honoris causa

87
et naves Attalo cum captivis, qui comparebunt, restituam.

nam quod ad Nicephorium Venerisque templi restitutionem attinet,

quid restitui ea postulantibus , nisi, quo uno modo silvae lucique caesi restitui possunt, curam impensamque sationis me praestaturum, — quoniam haec inter se reges postulare et respondere placet.”

extrema eius oratio adversus Achaeos fuit, in qua orsus ab Antigoni primum, suis deinde erga gentem meritis, recitari decreta eorum iussit omnis divinos humanosque honores complexa atque eis obiecit recens decretum,

quo ab se descivissent; invectusque graviter in perfidiam eorum, Argos tamen se iis redditurum dixit;

de Corintho cum imperatore Romano deliberaturum esse quaesiturumque ab eo simul, utrum iisne urbibus decedere se aecum censeat, quas ab se ipso captas iure belli habeat, an iis etiam, quas a maioribus suis accepisset.