Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

per eosdem dies Clastidium incensum. inde in Ligustinos qui soli non parebant, legiones ductae.

ea quoque gens, ut Insubres acie victos, Boios ita, ut temptare spem certaminis non auderent, territos audivit, in dicionem venit.

litterae consulum amborum de rebus in Gallia prospere gestis sub idem tempus Romam adlatae M. Sergius praetor urbanus in senatu eas, deinde ex auctoritate patrum ad populum recitavit. supplicatio in quadriduum decreta.

hiems iam eo tempore erat, et, cum T. Quinctius capta Elatia in Phocide ac Locride hiberna disposita haberet, Opunte seditio orta est.

factio una Aetolos, qui propiores erant, altera Romanos accersebat.

84

Aetoli priores venerunt; sed opulentior factio exclusis Aetolis missoque ad imperatorem nuntio usque in adventum eius tenuit urbem.

regium tenebat praesidium, neque, ut decederent inde, aut Opuntiorum minis aut auctoritate imperatoris Romani perpelli potuerunt.

mora, cur non extemplo oppugnarentur, ea fuit, quod caduceator ab rege venerat locum ac tempus petens colloquio.