Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haec ita convenisse Insubres ignorabant; suberat tamen quaedam suspicio animis labare fidem sociorum. itaque cum in aciem eduxissent, neutrum iis cornu committere ausi, ne, si

83
dolo cessissent, rem totam inclinarent, post signa in subsidiis eos locaverunt.

consul principio pugnae vovit Sospitae si eo die hostes fusi fugatique fuissent: a militibus clamor sublatus compotem voti consulem se facturos, et impetus in hostis est factus.

non tulerunt Insubres primum concursum. quidam et a Cenomanis, terga repente in ipso certamine adgressis, tumultum ancipitem iniectum auctores sunt, caesaque in medio quinque et triginta milia hostium,

quinque milia et ducentos vivos captos, in iis Hamilcarem, Poenorum imperatorem, qui belli causa fuisset;

signa militaria centum triginta et carpenta supra ducenta. multa oppida Gallorum, quae Insubrum defectionem secuta erant, dediderunt se Romanis.

Minucius consul primo effusis populationibus peragraverat finis Boiorum, deinde, ut relictis Insubribus ad sua tuenda receperant sese, castris se tenuit acie dimicandum cum hoste ratus.

nec Boi detrectassent pugnam, ni fama Insubres victos adlata animos fregisset. itaque relicto duce castrisque dissipati per vicos, sua quisque ut defenderent, rationem gerendi belli hosti mutarunt.

omissa enim spe per unam dimicationem rei decernendae rursus populari agros et urere tecta vicosque expugnare coepit.