Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ibi tribus sententiis est; una de pace legatos ad Scipionem decernebat, altera Hannibalem ad tuendam ab exitiabili bello

540
patriam revocabat, tertia Romanae in adversis rebus constantiae erat:

reparandum exercitum Syphacemque hortandum, ne bello absisteret, censebat. haec sententia, quia Hasdrubal praesens Barcinaeque omnes factionis bellum malebant, vicit.

inde dilectus in urbe agrisque haberi coeptus, et ad Syphacem legati missi, summa ope et ipsum reparantem bellum, cum uxor non iam ut ante blanditiis, satis potentibus ad animum amantis, sed precibus et misericordia valuisset, plena lacrimarum obtestans,

ne patrem suum patriamque proderet isdemque flammis Carthaginem, quibus castra conflagrassent, absumi sineret.

spem quoque opportune oblatam adferebant legati: quattuor milia Celtiberorum circa urbem nomine Obbam, ab conquisitoribus suis conducta in Hispania, egregiae iuventutis, sibi occurrisse, et Hasdrubalem prope diem adfore cum manu haudquaquam contemnenda.

igitur non benigne modo legatis respondit, sed ostendit etiam multitudinem agrestium Numidarum, quibus per eosdem dies arma equosque dedisset, et omnem iuventutem adfirmat ex regno exciturum;

scire incendio, non proelio cladem acceptam; eum bello inferiorem esse, qui armis vincatur.

haec legatis responsa; et post dies paucos rursus Hasdrubal et Syphax copias iunxerunt. is omnis exercitus fuit triginta ferme milium armatorum.

Scipionem, velut iam debellato, quod ad Syphacem Carthaginiensesque attineret, Uticae oppugnandae intentum, iamque machinas admoventem muris avertit fama redintegrati belli;

modicisque praesidiis ad speciem modo obsidionis terra marique relictis ipse cum robore exercitus ire ad hostes pergit.

primo in tumulo quattuor milia ferme distante ab castris regiis consedit; postero die cum equitatu in Magnos — ita vocant — campos subiectos ei tumulo degressus succedendo ad stationes hostium lacessendoque levibus proeliis diem absumpsit.

et per insequens

541
biduum tumultuosis hinc atque illinc excursionibus in vicem nihil dictu satis dignum fecerunt;