Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

igitur pro se quisque inermes, ut quibus nihil hostile suspectum esset, omnibus portis, qua cuique proximum erat, ea modo, quae restinguendo igni forent,

539
portantes, in agmen Romanum ruebant.

quibus caesis omnibus praeterquam hostili odio, etiam ne quis nuntius refugeret, extemplo Scipio neglectas ut in tali tumultu portas invadit;

ignibusque in proxima tecta coniectis effusa flamma primo velut sparsa pluribus locis reluxit, dein per continua serpens uno repente omnia incendio hausit.

ambusti homines iumentaque foeda primum fuga, dein strage obstruebant itinera portarum; quos non oppresserat ignis, ferro

binaque castra clade una deleta. duces tamen ambo et ex tot milibus armatorum duo milia peditum et quingenti equites semermes, magna pars saucii incendio effugerunt.

caesa aut hausta flammis ad quadraginta milia hominum sunt, capta supra quinque milia, multi Carthaginiensium nobiles, undecim senatores;

signa militaria centum septuaginta quattuor, equi Numidici supra duo milia septingenti; elephanti sex capti, octo ferro absumpti. magna vis armorum capta; ea omnia imperator Volcano sacrata incendit.

Hasdrubal ex fuga cum paucis Afrorum urbem proximam petierat, eoque omnes, qui supererant, vestigia ducis sequentes se contulerant; metu deinde, ne dederetur Scipioni, urbe excessit.

mox eodem patentibus portis Romani accepti; nec quicquam hostile, quia voluntate concesserant in dicionem, factum. duae subinde urbes captae direptaeque; ea praeda et quae castris incensis ex igne rapta erat militi concessa est.

Syphax octo milium ferme inde spatio loco munito consedit; Hasdrubal Carthaginem contendit, ne quid per metum ex recenti clade mollius consuleretur.

quo tantus primo terror est adlatus, ut omissa Utica Carthaginem crederent extemplo Scipionem obsessurum.

senatum itaque sufetes quod velut consulare imperium apud eos erat, vocaverunt.