Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

iuris dictionem urbanam Paetus Aelius, Sardiniam P. Lentulus, Siciliam P. Villius, Ariminum cum duabus legionibus — sub Sp. Lucretio eae fuerant — Quinctilius Varus est sortitus.

et Lucretio prorogatum imperium, ut Genuam oppidum a Magone Poeno dirutum exaedificaret. P. Scipioni non temporis, sed rei gerendae fine, donec debellatum in Africa foret,

prorogatum imperium est, decretumque, ut supplicatio fieret, quod is in Africam provinciam traiecisset, ut ea res salutaris populo Romano ipsique duci atque exercitui esset.

in Siciliam tria milia militum sunt scripta, et quia, quod roboris ea provincia habuerat, in Africam transvectum fuerat, et quia, ne qua classis ex Africa traiceret, quadraginta navibus custodiri placuerat Siciliae maritumam oram.

tredecim novas naves Villius secum in Siciliam duxit; ceterae in Sicilia veteres refectae.

huic classi M. Pomponius,

535
prioris anni praetor, prorogato imperio praepositus novos milites ex Italia advectos in naves imposuit.

parem navium numerum Cn. Octavio praetori item prioris anni, cum pari iure imperii ad tuendam Sardiniae oram patres decreverunt; Lentulus praetor duo milia militum dare in naves iussus.

et Italiae ora, quia incertum erat, quo missuri classem Carthaginienses forent — videbantur autem, quidquid nudatum praesidiis esset, petituri — M. Marcio, praetori prioris anni, cum totidem navibus tuenda data est.