Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Cn. Servilius et C. Servilius consules — sextus decimus is annus belli Punici erat — cum de re publica belloque et

provinciis ad senatum rettulissent, censuerunt patres, ut consules inter se compararent

534
sortirenturve, uter Bruttios adversus Hannibalem, uter Etruriam ac Ligures provinciam haberet;

cui Bruttii evenissent, exercitum a P. Sempronio acciperet; P. Sempronius — ei quoque enim pro consule imperium in annum prorogabatur — P. Licinio succederet.

is Romam reverteretur, bello quoque bonus habitus ad cetera, quibus nemo ea tempestate instructior civis habebatur, congestis omnibus humanis ab natura fortunaque bonis.

nobilis idem ac dives erat; forma viribusque corporis excellebat; facundissimus habebatur seu causa oranda, seu in senatu et ad populum suadendi ac dissuadendi locus esset; iuris pontificii peritissimus;

super haec bellicae quoque laudis consulatus compotem fecerat. quod in Bruttiis provincia, idem in Etruria ac Liguribus decretum:

M. Cornelius novo consuli tradere exercitum iussus; ipse prorogato imperio Galliam provinciam obtineret cum legionibus iis, quas L. Scribonius priore anno habuisset.

sortiti deinde provincias: Caepioni Bruttii, Servilio Gemino Etruria evenit. tum praetorum provinciae in sortem coniectae: