Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

iuniores, cum sine provocatione imperium esset, ad nomina respondent. legionibus scriptis inter se decemviri conparant, quos ire ad bellum, quos praeesse exercitibus oporteret. principes inter decemviros erant Q. Fabius

et Ap. Claudius. bellum domi maius quam foris apparebat. Appi violentiam aptiorem rati ad conprimendos urbanos motus. in Fabio magis in bono non constans quam navam in malitia ingenium esse.

hunc enim virum,

182
egregium olim domi militiaeque, decemviratus collegaeque ita mutaverant, ut Appi quam sui similis mallet esse. huic bellum in Sabinis M’. Rabuleio et Q. additis collegis mandatum.

M. Cornelius in Algidum missus cum L. Minucio et T. Antonio et K. Duillio et M. Sergio. Sp. Oppium Ap. Claudio adiutorem ad urbem tuendam aequo omnium decemvirorum imperio decernunt.

nihilo militiae quam domi melius res publica administrata est.

illa modo in ducibus culpa, quod, ut odio essent civibus, fecerant; alia omnis penes milites noxia erat, qui, ne quid ductu atque auspicio decemvirorum prospere usquam gereretur, vinci se per suum atque illorum dedecus patiebantur.

fusi et ab Sabinis ad Eretum et in Algido ab Aequis exercitus erant. ab Ereto per silentium noctis profugi propius urbem inter Fidenas Crustumeriamque loco edito castra

persecutis hostibus nusquam se aequo certamine committentes natura loci ac vallo, non virtute aut armis tutabantur.

maius flagitium in Algido, maior etiam clades accepta; castra quoque amissa erant, exutusque omnibus utensilibus miles Tusculum se, fide misericordiaque victurus hospitum, quae tamen non fefellerunt, contulerat.

Romam tanti erant terrores allati, ut posito iam decemvirali odio patres vigilias in urbe habendas censerent, omnes, qui per aetatem arma ferre possent, custodire moenia ac pro portis stationes agere iuberent,