The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Secuntur consules Q. Minucius, M. Horatius Pulvillus. cuius initio anni cum foris otium esset, domi seditiones iidem tribuni, eadem lex faciebat;

ulteriusque ventum foret — adeo exarserant animis — , ni velut dedita opera nocturno Aequorum Corbione amissum praesidium nuntiatum esset.

senatum consules vocant: iubentur subitarium scribere exercitum atque in Algidum ducere. inde posito legis certamine nova de dilectu contentio orta;

vincebaturque consulare imperium tribunicio auxilio, cum alius additur terror: Sabinum exercitum praedatum descendisse in agros Romanos, inde ad urbem venire.

is metus perculit, ut scribi militem tribuni sinerent, non sine pactione tamen, ut, quoniam ipsi quinquennium elusi essent parvumque id plebi praesidium foret, decem deinde tribuni plebis crearentur.

expressit hoc necessitas patribus; id modo excepere, ne postea eosdem tribunos viderent. tribunicia comitia, ne id quoque post bellum ut cetera vanum esset, extemplo habita.

tricesimo sexto anno a primis tribuni plebis decem creati sunt, bini ex singulis classibus, itaque cautum est ut postea crearentur.

dilectu deinde habito Minucius contra Sabinos profectus non invenit hostem. Horatius, cum iam Aequi Corbione interfecto praesidio Ortonam etiam cepissent, in Algido pugnat, multos mortalis occidit, fugat hostem non ex Algido modo, sed a Corbione Ortonaque. Corbionem etiam diruit propter proditum praesidum.