Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eo die L. Mamilio Tusculano adprobantibus cunctis civitas data est. confestim se dictator magistratu abdicasset, ni comitia M. Volsci, falsi testis, tenuissent: ea ne inpedirent tribuni, dictatoris obstitit metus. Volscius damnatus Lanuvium in exilium abiit.

Quinctius sexto decimo die dictatura in sex menses accepta se abdicavit. per eos dies consul Nautius ad Eretum cum Sabinis egregie pugnat; ad vastatos agros ea quoque clades accessit Sabinis. Minucio Fabius successor in Algidum missus.

extremo anno agitatum de lege ab tribunis est; sed quia duo exercitus aberant,

170
ne quid ferretur ad populum, patres tenuere; plebes vicit, ut quintum eosdem tribunos crearent.

lupos visos in Capitolio ferunt a canibus fugatos; ob id prodigium lustratum Capitolium esse. haec eo anno gesta.

Secuntur consules Q. Minucius, M. Horatius Pulvillus. cuius initio anni cum foris otium esset, domi seditiones iidem tribuni, eadem lex faciebat;

ulteriusque ventum foret — adeo exarserant animis — , ni velut dedita opera nocturno Aequorum Corbione amissum praesidium nuntiatum esset.

senatum consules vocant: iubentur subitarium scribere exercitum atque in Algidum ducere. inde posito legis certamine nova de dilectu contentio orta;

vincebaturque consulare imperium tribunicio auxilio, cum alius additur terror: Sabinum exercitum praedatum descendisse in agros Romanos, inde ad urbem venire.