Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Antio capto T. Aemilius et Q. Fabius consules fiunt. hic erat Fabius, qui unus exstinctae ad Cremeram genti superfuerat.

iam priore consulatu Aemilius dandi agri plebi fuerat auctor; itaque secundo quoque consulatu eius et agrarii se in spem legis erexerant, et tribuni rem contra consules saepe temptatam adiutore utique consule obtineri posse rati suscipiunt, et consul manebat in sententia sua.

possessores et magna pars patrum, tribuniciis se iactare actionibus principem civitatis et largiendo de alieno popularem fieri querentes, totius invidiam rei a tribunis in consulem averterant. atrox certamen aderat,

ni Fabius consilio neutri parti acerbo rem expedisset; T. Quincti ductu et auspicio agri captum priore anno aliquantum a Volscis esse; Antium,

propinquam, opportunam et maritimam urbem, coloniam deduci posse; ita sine querellis possessorum plebem in agros ituram, civitatem in concordia fore. haec sententia accepta est.

triumviros agro dando creat T. Quinctium, A. Verginium, P. Furium.

iussi nomina dare, qui agrum accipere vellent. fecit statim, ut fit, fastidium copia, adeoque pauci nomina dedere, ut ad explendum numerum coloni Volsci adderentur; cetera multitudo poscere Romae agrum malle quam alibi accipere.

aequi a Q. Fabio — is eo cum exercitu venerat — pacem petiere inritamque ipsi subita incursione in agrum Latinum fecere.