Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

relicum noctis adeo tranquilla omnia in castris fuere, ut somni quoque Romanis copia esset. Volscos species armatorum peditum, quos et plures

137
esse et Romanos putabant, fremitus hinnitusque equorum, qui et insueto sedente equite et insuper aures agitante sonitu saeviebant, intentos velut ad impetum hostium tenuit.

ubi inluxit, Romanus integer satiatusque somno productus in aciem fessum stando et vigiliis Volscum primo impetu perculit;

quamquam cessere magis quam pulsi hostes sunt, quia ab tergo erant clivi, in quos post principia integris ordinibus tutus receptus fuit. consul, ubi ad iniquum locum ventum est, sistit aciem. miles aegre teneri, clamare et poscere, ut perculsis instare liceat.

ferocius agunt equites; circumfusi duci vociferantur se ante signa ituros. dum cunctatur consul virtute militum fretus, loco parum fidens, conclamant se ituros, clamoremque res est secuta. fixis in terram pilis, quo leviores ardua evaderent, cursu subeunt.

Volscus effusis ad primum impetum missilibus telis saxa obiacentia pedibus ingerit in subeuntes turbatosque ictibus crebris urget ex superior loco. sic prope oneratum est sinistrum Romanis cornu, ni referentibus iam gradum consul increpando simul temeritatem simul ignaviam pudore metum excussisset.

restitere primo obstinatis animis; deinde, ut obtinentes locum vires refecerant, audent ultro gradum inferre et clamore renovato commovent aciem; rursus impetu capto enituntur atque exsuperant iniquitatem loci. iam prope erat,

ut in summum clivi iugum evaderent, cum terga hostes dedere effusoque cursu paene agmine uno fugientes sequentesque castris incidere.

in eo pavore castra capiuntur. qui Volscorum effugere potuerunt, Antium petunt. Antium et Romanus exercitus ductus. paucos circumsessum dies deditur, nulla oppugnantium nova vi, sed quod iam inde ab infelici pugna castrisque amissis ceciderant animi.