Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nondum omnes egressi erant, varieque dux fatigabatur alios vino et somno graves arma capere et frenare equos cogendo, aliis, ne sparsi et inconditi sine ordine, sine signis omnibus portis excurrerent, obsistendo.

primo incaute se invehentes Masinissa excipiebat; mox plures simul conferti porta effusi aequaverant certamen; postremo iam omnis equitatus proelio cum adesset, sustineri ultra nequiere.

non tamen effusa fuga Masinissa, sed cedendo sensim impetus eorum excipiebat, donec ad tumulos tegentes Romanum equitatum pertraxit.

inde exorti equites et ipsi integris viribus et recentibus equis

528
Hannoni Afrisque pugnando ac sequendo fessis se circumfudere; et Masinissa flexis subito equis in pugnam rediit.

mille ferme, qui primi agminis fuerant, quibus facilis receptus fuit, cum ipso duce Hannone interclusi atque interfecti sunt;

ceteros, ducis praecipue territos caede, effuse fugientes per triginta milia passuum victores secuti ad duo praeterea milia equitum aut ceperunt aut occiderunt.

inter eos satis constabat non minus ducentos Carthaginiensium equites fuisse, et divitiis quosdam et genere inlustres.

eodem forte, quo haec gesta sunt, die naves, quae praedam in Siciliam vexerant, cum commeatu rediere, velut ominatae ad praedam alteram repetendam sese venisse.

duos eodem nomine Carthaginiensium duces duobus equestribus proeliis interfectos non omnes auctores sunt, veriti, credo, ne falleret bis relata eadem res; Coelius quidem et Valerius captum Hannonem tradunt.

Scipio praefectos equitesque prout cuiusque opera fuerat, ante omnes Masinissam, insignibus donis donat;

et firmo praesidio Salaecae imposito ipse cum cetero exercitu profectus, non agris modo, quacumque incedebat, populatis, sed urbibus etiam quibusdam vicisque expugnatis,

late fuso terrore belli, septimo die, quam profectus erat, magnam vim hominum et pecoris et omnis generis praedae trahens in castra redit gravesque iterum hostilibus spoliis naves dimittit.

inde omissis expeditionibus parvis populationibusque ab oppugnandam Uticam omnes belli vires convertit, deinde, si cepisset, sedem ad cetera exsequenda habiturus.

simul et a classe navales socii, qua ex parte urbs mari adluitur, simul et terrestris exercitus ab imminente prope ipsis moenibus tumulo est admotus.

tormenta machinasque et advexerat secum et ex Sicilia missa cum commeatu erant et nova in armamentario, multis talium operum artificibus de industria inclusis, fiebant.

Uticensibus tanta undique

529
mole circumsessis in Carthaginiensi populo, Carthaginiensibus in Hasdrubale ita, si is movisset Syphacem, spes omnis erat; sed desiderio indigentium auxilii tardius cuncta movebantur.

Hasdrubal intentissima conquisitione cum ad triginta milia peditum, tria equitum confecisset, non tamen ante adventum Syphacis castra propius hostem movere est ausus.