Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Masinissa fiducia maxime loci, quo multo aequiore pugnaturus erat, et ipse derigit suos. atrox proelium et diu anceps fuit, loco et virtute militum Masinissam, multitudine, quae nimio maior erat, Syphacem iuvante.

ea multitudo divisa, cum pars a fronte urgeret, pars ab tergo se circumfudisset, victoriam haud dubiam Syphaci dedit, et ne effugium quidem patebat hinc a fronte, hinc ab tergo inclusis.

itaque ceteri pedites equitesque caesi aut capti; ducentos ferme equites Masinissa circa se conglobatos divisosque turmatim in tres partes erumpere iubet, loco praedicto, in quem ex dissipata convenirent fuga.

ipse, qua intenderat, inter media tela hostium evasit; duae turmae haesere; altera metu dedita hosti, pertinacior in repugnando telis obruta et confixa est.

Verminam prope vestigiis instantem in alia atque alia flectendo itinera eludens, taedio et desperatione tandem fessum absistere sequendo coegit; ipse cum sexaginta equitibus ad minorem Syrtim pervenit.

ibi cum conscientia egregia saepe repetiti regni paterni inter Punica Emporia gentemque Garamantum omne tempus usque ad C. Laeli classisque Romanae adventum in Africam consumpsit.

haec animum inclinant, ut cum modico potius quam cum magno praesidio equitum ad Scipionem quoque postea venisse Masinissam credam; quippe illa regnanti multitudo, haec paucitas exulis fortunae conveniens est.

Carthaginienses ala equitum cum praefecto amissa, alio equitatu per novum dilectum comparato, Hannonem Hamilcaris filium praeficiunt.

hasdrubalem subinde ac Syphacem per litteras nuntiosque, postremo etiam per legatos arcessunt; opem ferre prope circumsessae patriae iubent; Syphacem orant, ut Carthagini, ut universae Africae subveniat.

ad Uticam tum Scipio, mille ferme

527
passus ab urbe, habebat, tralata a mari, ubi paucos dies stativa coniuncta classi fuerant.

Hanno nequaquam satis valido non modo ad lacessendum hostem sed ne ad tuendos quidem a populationibus agros equitatu accepto, id omnium primum egit, ut per conquisitionem numerum equitum augeret;

aliarum gentium aspernatus, maxime tamen Numidas — id longe primum equitum in Africa est genus — conducit.

iam ad quattuor milia equitum habebat, cum Salaecam nomine urbem occupavit quindecim ferme milia ab Romanis castris.

quod ubi Scipioni relatum est, “aestiva sub tectis equitatus!” inquit: “sint vel plures, dum talem ducem habeant.”

eo minus sibi cessandum ratus, quo illi segnius rem agerent, Masinissam cum equitatu praemissum portis obequitare atque hostem ad pugnam elicere iubet; ubi omnis multitudo se effudisset graviorque iam in certamine esset, quam ut facile sustineri posset, cederet paulatim; se in tempore pugnae obventurum.

tantum moratus, quantum satis temporis praegresso visum ad eliciendos hostes, cum Romano equitatu secutus, tegentibus tumulis, qui peropportune circa viae flexus oppositi erant, occultus processit.

Masinissa ex composito nunc terrentis nunc timentis modo aut ipsis obequitabat portis aut cedendo, cum timoris simulatio audaciam hosti faceret, ad insequendum temere eliciebat.