Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Pleminius quique in eadem causa erant postquam Romam est ventum, extemplo in carcerem conditi. ac primo producti ad populum ab tribunis apud praeoccupatos Locrensium clade animos nullum misericordiae locum habuerunt;

postea cum saepius producerentur, iam senescente invidia molliebantur irae, et ipsa deformitas Plemini memoriaque absentis Scipionis favorem ad vulgum conciliabat.

mortuus tamen prius in vinclis est, quam iudicium de eo populi perficeretur.

hunc Pleminium Clodius Licinus in libro tertio rerum Romanarum refert ludis votivis, quos Romae Africanus iterum consul faciebat, conatum per quosdam, quos pretio corruperat, aliquot locis urbem incendere, ut effringendi carceris fugiendique haberet

514
occasionem; patefacto dein scelere delegatum in Tullianum ex senatus consulto.

de Scipione nusquam nisi in senatu actum, ubi omnes legatique et tribuni, classem, exercitum ducemque verbis extollentes, effecerunt, ut senatus censeret primo quoque tempore in Africam traiciendum Scipionique permitteretur,

ut ex iis exercitibus, qui in Sicilia essent, ipse eligeret, quos in Africam secum traiceret, quos provinciae relinqueret praesidio.

dum haec apud Romanos geruntur, Carthaginienses quoque, cum speculis per omnia promunturia positis percunctantes paventesque ad singulos nuntios sollicitam hiemem egissent,

haud parvum et ipsi tuendae Africae momentum adiecerunt societatem Syphacis regis, cuius maxime fiducia traiecturum in Africam Romanum crediderant.

erat Hasdrubali Gisgonis filio non hospitium modo cum rege, de quo ante dictum est, cum ex Hispania forte in idem tempus Scipio atque Hasdrubal convenerunt, sed mentio quoque inchoata adfinitatis, ut rex duceret filiam Hasdrubalis.

ad eam rem consummandam tempusque nuptiis statuendum — iam enim nubilis erat virgo — profectus Hasdrubal ut accensum cupiditate — et sunt ante omnes barbaros Numidae effusi in Venerem — sensit, virginem a Carthagine arcessit maturatque nuptias;

et inter aliam gratulationem, ut publicum quoque foedus privato adiceretur, societas inter populum Carthaginiensium regemque, data ultro citroque fide eosdem amicos inimicosque habituros, iure iurando adfirmatur.