Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Locrenses praetori legatisque et senatui ac populo Romano gratias egerunt; se ad Pleminium accusandum ituros;
Scipionem, quamquam parum iniuriis civitatis suae doluerit, eum esse virum, quem amicum sibi quam inimicum malint esse; pro certo se habere neque iussu neque voluntate P. Scipionis tot tam nefanda commissa;
sed aut Pleminio nimium, sibi parum creditum, aut natura insitum quibusdam esse, ut magis peccari nolint, quam satis animi ad vindicanda peccata habeant. et praetori et consilio mediocre onus demptum erat de Scipione cognoscendi;
Pleminium et ad duo et triginta homines cum eo damnaverunt atque in catenis
ipsi ad Scipionem profecti sunt, ut ea quoque, quae vulgata sermonibus erant de cultu ac desidia imperatoris solutaque disciplina militiae, comperta oculis referrent Romam.
Venientibus iis Syracusas Scipio res, non verba ad purgandum sese paravit. exercitum omnem eo convenire, classem expediri iussit, tamquam dimicandum eo die terra marique cum Carthaginiensibus esset.
quo die venerunt hospitio comiter acceptis, postero die terrestrem navalemque exercitum, non instructos modo, sed hos decurrentes, classem in portu simulacrum et ipsam edentem navalis pugnae, ostendit;
tum circa armamentaria et horrea bellique alium apparatum visendum praetor legatique ducti;
tantaque admiratio singularum universarumnque rerum incussa, ut satis crederent aut illo duce atque exercitu vinci Carthaginiensem populum aut nullo alio posse,
iuberentque, quod di bene verterent, traicere et spei conceptae, quo die omnes centuriae priorem consulem dixissent, primo quoque tempore compotem populum Romanum facere;
adeoque laetis inde animis profecti sunt, tamquam victoriam, non belli magnificum apparatum nuntiaturi Romam essent.