Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quod primum esset, confessionem se hostium habere nequaquam pares esse sibi; brevi et victoriam dubiam habiturum, nec meliore eventu eos secum quam spe pugnaturos.

laeti regem socii audierunt. reddidit inde Achaeis Heraeam et Triphyliam; Alipheram autem Megalopolitis, quod suorum fuisse finium satis probabant, restituit.

inde navibus acceptis ab Achaeis — erant autem tres quadriremes et biremes totidem — Anticyram traiecit.

inde quinqueremibus septem et lembis viginti amplius, quos ut adiungeret Carthaginiensium classi, miserat in Corinthium sinum, profectus ad Erythras Aetolorum, quae prope Eupalium sunt, escensionem fecit.

fefellit Aetolos: nam hominum quod aut in agris aut in propinquis castellis Potidaniae atque Apolloniae fuit, in silvas montesque refugit;

pecora, quae inter festinationem abigi nequierant, sunt direpta et in naves conpulsa.

cum ceteraque praeda Nicia praetore Achaeorum Aegium misso, cum Corinthum petisset, pedestris inde copias per Boeotiam terra duci iussit. ipse ab Cenchreis praeter terram Atticam super Sunium navigans inter medias prope hostium classes Chalcidem pervenit; inde conlaudata fide ac virtute,