Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

paci facturum, cum expedito agmine profectus per Boeotiam Megara atque inde Corinthum descendit, unde commeatibus sumptis Phliunta Pheneumque petit.

et iam cum Heraeam venisset audito Machanidam fama adventus sui territum refugisse Lacedaemonem, Aegium se ad concilium Achaeorum recepit, simul classem Punicam, ut mari quoque aliquid posset, accitam ibi ratus se inventurum.

paucis ante diebus Is inde Oxeas traiecerant Poeni; inde portus Acarnanum petierant, cum ab Oreo profectum Attalum Romanosque audissent, veriti, ne ad se iretur et intra Rhium — fauces eae sunt Corinthii sinus — opprimerentur.

Philippus maerebat quidem et angebatur, cum ad omnia ipse raptim isset, nulli tamen se rei in tempore occurrisse, et rapientem omnia ex oculis elusisse celeritatem suam fortunam.

in concilio autem dissimulans aegritudinem elato animo disseruit, testatus deos hominesque se nulli loco nec tempori defuisse, quin, ubi hostium arma concrepuissent, eo quanta maxima posset celeritate tenderet;

sed vix rationem iniri posse, utrum a se audacius an fugacius ab hostibus geratur bellum: sic ab Opunte Attalum, sic Sulpicium

431
ab Chalcide, sic eis ipsis diebus Machanidam e manibus suis elapsum.

sed non semper felicem esse fugam, nec pro difficili id bellum habendum, in quo si modo congressus cum hostibus sis, viceris.