Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sita in Maesessum finibus est, Bastetanae gentis, ager frugifer, etiam incolae fodiunt. ea arx fuerat Hasdrubali ad excursiones circa mediterraneos populos faciendas.

Scipio castris prope urbem positis priusquam circumvallaret urbem, misit ad portas qui ex propinquo alloquio animos temptarent suaderentque ut amicitiam potius quam vim experirentur Romanorum. ubi nihil pacati respondebatur, fossa duplicique vallo circumdata urbe in tres partes exercitum dividit,

ut una semper pars quietis interim duabus oppugnaret. prima pars cum adorta oppugnare est, atrox sane et anceps proelium fuit:

non subire, non scalas ferre ad muros prae incidentibus telis facile erat; etiam qui erexerant ad murum scalas, alii furcis ad id ipsum factis detrudebantur, in alios lupi superne ferrei iniecti, ut in periculo essent, ne suspensi in murum extraherentur.

quod ubi animadvertit Scipio, nimia paucitate suorum exaequatum certamen esse, et iam eo superare hostem, quod ex muro pugnaret,

duabus simul partibus, prima recepta, urbem est adgressus. quae res tantum pavoris iniecit fessis iam cum primis pugnando, ut et oppidani moenia repentina fuga desererent, et Punicum

425
praesidium metu, ne prodita urbs esset, relictis stationibus in unum se colligeret.