Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

timor inde oppidanos incessit, ne, si hostis urbem intrasset, sine discrimine, an Hispanus esset, obvii passim caederentur;

itaque patefacta repente porta frequentes ex oppido sese eiecerunt, scuta prae se tenentes, ne tela procul coicerentur, dextras nudas ostentantes, ut gladios abiecisse appareret.

id utrum parum ex intervallo sit conspectum an dolus aliquis suspectus fuerit, incompertum est: impetus hostilis in transfugas factus, nec secus quam adversa acies caesi; eademque porta signa infesta urbi inlata.

et aliis partibus securibus dolabrisque caedebantur et refringebantur portae, et ut quisque intraverat eques, ad forum occupandum — ita enim praeceptum erat — citato equo pergebat; additum erat et triariorum equiti praesidium;

legionarii ceteras partis urbis pervadunt, direptione et caede obviorum, nisi qui armis se tuebantur, abstinuerunt.

Carthaginienses omnes in custodiam dati sunt oppidanorum quoque trecenti ferme, qui clauserant portas; ceteris traditum oppidum, suae redditae res.

cecidere in urbis eius oppugnatione hostium duo milia ferme, Romanorum haud amplius nonaginta.