Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

his adhortationibus execratio dira adiecta, si quem a proposito spes mollitiave

450
animi flexisset. inde concitato agmine patentibus portis ingenti cum tumultu erumpunt.

neque erat ulla satis firma statio opposita, quia nihil minus, quam ne egredi obsessi moenibus auderent, timeri poterat. perpaucae equitum turmae levisque armatura repente e castris ad id ipsum emissa occurrit.

acrior impetus atque animis quam compositior ullo ordine pugna fuit. itaque pulsus eques, qui primus se hosti obtulerat, terrorem intulit levi armaturae; pugnatumque sub ipso vallo foret, ni robur legionum perexiguo ad instruendum dato tempore aciem derexisset.

ibi quoque trepidatum parumper circa signa est, cum caeci furore in vulnera ac ferrum vecordi audacia ruerent; dein vetus miles, adversus temerarios impetus pertinax, caede primorum insequentes suppressit.

conatus paulo post ultro inferre pedem, ut neminem cedere atque obstinatos mori in vestigio quemque suo vidit, patefacta acie, quod ut facere posset multitudo armatorum facile suppeditabat, cornua hostium amplexus, in orbem pugnantes ad unum omnes occidit.

atque haec tamen caedes ab impetu hostium iratorum ac tum maxime dimicantium iure belli in armatos repugnantesque edebatur;

foedior alia in urbe trucidatio erat, cum turbam feminarum puerorumque inbellem inermemque cives sui caederent et in succensum rogum semianima pleraque inicerent corpora, rivique sanguinis flammam orientem restinguerent; postremo ipsi, caede miseranda suorum fatigati, cum armis medio incendio se iniecerunt.

iam caedi perpetratae victores Romani supervenerunt. ac primo conspectu tam foedae rei mirabundi parumper obstupuerunt;

dein cum aurum argentumque cumulo rerum aliarum interfulgens aviditate ingenii humani rapere ex igni vellent, correpti alii flamma sunt, alii ambusti adflatu vaporis, cum receptus primis urgente ab tergo ingenti turba non esset.

ita Astapa sine praeda militum ferro ignique absumpta est. Marcius ceteris eius regionis metu in

451
deditionem acceptis victorem exercitum Carthaginem ad Scipionem reduxit. per eos ipsos dies perfugae a Gadibus venerunt,