Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

res interim nihilo minus ab legatis gerebantur. Marcius superato Baete amni, quem incolae Certim appellant, duas opulentas civitates sine certamine in deditionem accepit.

Astapa urbs erat, Carthaginiensium semper partis; neque id tam dignum ira erat, quam quod extra necessitates belli praecipuum in Romanos gerebant odium.

nec urbem aut situ aut munimento tutam habebant, quae ferociores iis animos faceret; sed ingenia incolarum latrocinio laeta, ut excursiones in finitimum agrum sociorum populi Romani facerent, impulerant, et vagos milites Romanos lixasque et mercatores exciperent.

magnum etiam comitatum, quia paucis parum tutum fuerat, transgredientem fines positis insidiis circumventum iniquo loco interfecerant.

ad hanc urbem oppugnandam cum admotus exercitus esset, oppidani conscientia scelerum, quia nec deditio tuta ad tam infestos videbatur, neque spes moenibus aut armis tuendae salutis erat, facinus in se ac suos foedum ac ferum consciscunt.

locum in foro destinant quo pretiosissima rerum suarum congererent; super eum cumulum coniuges ac liberos considere cum iussissent, ligna circa exstruunt fascesque virgultorum coniciunt.

quinquaginta deinde armatis iuvenibus praecipiunt, ut, donec incertus eventus pugnae esset, praesidium eo loco fortunarum suarum corporumque, quae cariora fortunis essent, servarent;

si rem inclinatam viderent atque in eo iam esse, ut urbs caperetur, scirent omnes, quos euntes in proelium cernerent, mortem in ipsa pugna obituros;

illos se per deos superos inferosque orare, ut memores libertatis, quae illo die aut morte honesta aut servitute infami finienda esset, nihil relinquerent, in quod saevire iratus hostis posset.

ferrum ignemque in manibus esse; amicae ac fideles potius ea, quae forent, absumerent manus, quam insultarent superbo ludibrio hostes.