The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Marcius inde in barbaros, si qui perdomiti erant, sub ius dicionemque redigendos missus; Scipio Carthaginem ad vota solvenda deis munusque gladiatorium, quod mortis causa patris patruique paraverat, edendum rediit.

gladiatorum spectaculum fuit non ex eo genere hominum, ex quo lanistis comparare mos est, servorum de catasta ac liberorum, qui venalem sanguinem habent:

voluntaria omnis et gratuita opera pugnantium nam alii missi ab regulis sunt ad specimen insitae genti virtutis ostendendum,

alii ipsi professi se pugnaturos in gratiam ducis, alios aemulatio et certamen, ut provocarent, provocative haud abnuerent, traxit;

quidam quas disceptando controversias finire nequierant aut noluerant pacto inter se, ut victorem res sequeretur, ferro decreverunt.

neque obscuri generis homines, sed clari inlustresque, Corbis et Orsua patrueles fratres, de principatu civitatis, quam Ibem vocabant, ambigentes, ferro se certaturos professi sunt.

Corbis maior aetate erat; Orsuae pater princeps proxime fuerat, a fratre maiore post mortem eius principatu accepto. cum verbis disceptare Scipio vellet ac sedare iras,

negatum id ambo dicere cognatis communibus, nec alium deorum hominumve quam Martem se habituros esse.

robore maior, minor flore aetatis ferox, mortem in certamine, quam ut alter alterius imperio subiceretur, praeoptantes, cum dirimi ab tanta rabie nequirent, insigne spectaculum exercitui praebuere documentumque, quantum cupiditas imperii malum inter mortales esset.

maior usu armorum et astu facile stolidas vires minoris superavit. huic gladiatorum spectaculo ludi funebres additi pro copia provinciali et castrensi apparatu.

449