Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ipse cum peditum agmine castris egreditur nec ex ordine solito quicquam acie instruenda mutat.

equitum iam diu anceps pugna erat nec ipsa per se decerni poterat, quia pulsis, quod prope in vicem fiebat, in aciem peditum tutus receptus erat;

sed ubi iam plus quingentos passus acies inter sese aberant, signo receptui dato Scipio patefactisque ordinibus equitatum omnem levemque armaturam, in medium acceptam divisamque in partes duas, in subsidiis post cornua locat.

inde, ubi incipiendae iam pugnae tempus erat, Hispanos — ea media

440
acies fuit — presso gradu incedere iubet;

ipse e dextro cornu — ibi namque praeerat — nuntium ad et Marcium mittit, ut cornu extenderent in sinistram partem, quem ad modum se tendentem ad dextram vidissent,

et cum expeditis peditum equitumque prius pugnam consererent cum hoste, quam coire inter se mediae acies possent.

ita diductis cornibus cum ternis peditum cohortibus ternisque equitum turmis, ad hoc velitibus, citato gradu in hostem ducebant, sequentibus in obliquum aliis.

sinus in medio erat, qua segnius Hispanorum signa incedebant.

et iam conflixerant cornua, cum, quod roboris in hostium acie erat, Poeni veterani Afrique nondum ad teli coniectum venissent neque in cornua, ut adiuvarent pugnantes, discurrere auderent, ne aperirent mediam aciem venienti ex adverso hosti.

cornua ancipiti proelio urgebantur: eques levisque armatura ac velites, circumductis alis in latera incurrebant, cohortes a fronte urgebant, ut abrumperent cornua a cetera acie.