Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et cum ab omni parte haudquaquam par pugna erat, tum quod turba Baliarium tironumque Hispanorum Romano Latinoque militi obiecta erat;

et procedente iam die vires etiam deficere Hasdrubalis exercitum coeperant, oppressos matutino tumultu coactosque, priusquam cibo corpora firmarent, raptim in aciem exire.

et ad id sedulo diem extraxerat Scipio, ut sera pugna esset: nam ab septima demum hora peditum signa a cornibus concurrerunt, ad medias acies aliquanto serius pervenit pugna,

ita ut prius aestus a meridiano sole laborque standi sub armis et simul fames sitisque corpora adficerent, quam manus cum hoste consererent.

itaque steterunt scutis innixi. iam super cetera elephanti etiam, tumultuoso genere pugnae equitum velitumque et levis armaturae consternati, e cornibus in mediam aciem sese intulerant.

fessi igitur corporibus animisque rettulere pedem, ordines tamen servantes, haud secus quam si imperio ducis cederent integra acie.

sed cum eo ipso

441
acrius, ubi inclinatam sensere rem, victores se undique inveherent,

nec facile impetus sustineri posset, quamquam retinebat obsistebatque cedentibus Hasdrubal, ab tergo esse colles tutumque receptum, si modice se reciperent,

clamitans, tamen vincente metu verecundiam, cum proximus quisque hostem caderet, terga extemplo data, atque in fugam sese omnes effuderunt.

ac primo constituere signa in radicibus collium ac revocare in ordines militem coeperant cunctantibus in adversum collem erigere aciem Romanis; deinde, ut inferri inpigre signa viderunt, integrata fuga in castra pavidi compelluntur.