The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

cum transitu Hasdrubalis, quantum in Italiam declinaverat belli, tantum levatae Hispaniae viderentur, renatum ibi subito par priori bellum est.

Hispanias ea tempestate sic habebant Romani Poenique. Hasdrubal Gisgonis filius ad Oceanum penitus Gadesque concesserat;

nostri maris ora omnisque Hispania, qua in orientem vergit, Scipionis ac Romanae dicionis erat.

novus imperator Hanno, in locum Barcini Hasdrubalis novo cum exercitu ex Africa transgressus Magonique iunctus, cum in Celtiberia, quae media inter duo maria est, brevi magnum numerum armasset,

Scipio adversus eum M. Silanum cum decem plus milibus militum, equitibus quingentis misit.

Silanus quantis maximis potuit itineribus — inpediebant autem et asperitates viarum et angustiae saltibus crebris, ut pleraque Hispaniae sunt, inclusae — , tamen non solum nuntios sed etiam famam adventus sui praegressus, ducibus indidem ex Celtiberia transfugis ad hostem pervenit.

eisdem auctoribus conpertum est, cum decem circiter milia ab hoste abessent, bina castra circa viam, qua irent, esse: laeva Celtiberos, novum exercitum, supra novem milia hominum, dextra Punica tenere castra.

ea stationibus, vigiliis, omni iusta militari custodia tuta et firma esse, illa altera soluta neglectaque, ut barbarorum et tironum et minus timentium, quod in sua terra essent.

ea prius adgredienda ratus Silanus signa quam maxime ad laevam iubebat ferri, necunde ab stationibus Punicis conspiceretur; ipse praemissis speculatoribus citato agmine ad hostem pergit.